Śpiewy w jęz. łacińskim

W dziale tym znajdują się utwory z repertuaru gregoriańskiego, a także śpiewy w stylu gregoriańskim oraz inne utwory w języku łacińskim. Można je wykonywać zarówno podczas liturgii w języku łacińskim, jak również sprawowanej w innych językach. Język łaciński jest nie tylko urzędowym językiem Kościoła katolickiego, ale nie faworyzując żadnego narodu, stanowi fundament dla dużej części języków europejskich, stąd jest idealnym językiem w liturgii sprawowanej dla społeczności wiernych złożonej z różnych narodowości.
Redaktorzy napotkali pewne trudności w zapisie ortografii języka łacińskiego, która, jak wiadomo, zmieniała się w czasie. Przyjęliśmy ortografię Stolicy Apostolskiej, która drukując dokumenty zastosowała ujednolicony zapis („ae” zamiast „æ”, „oe” zamiast „oe”, „i” zamiast „j”). Przyjęliśmy także zasadę zapisywania objaśnień (didaskaliów) w języku polskim, a nie łacińskim, np. zamiast versus intercalaris – refren. Zapis nutowy podajemy za uwspółcześnioną formą zapisu śpiewów gregoriańskich, zastosowaną przez H. Kronsteinera w Canticum mundi.

W okresie Adwentu

1. Creator alme siderum, * aeterna lux credentium, * Iesu, Redemptor omnium, * intende votis supplicum.
2. Qui daemonis ne fraudibus * periret orbis, impetu * amoris actus, languidi * mundi medela factus es.
3. Commune qui mundi nefas * ut expiares, ad crucem * e Virginis sacrario * intacta prodis victima.
4. Cuius potestas gloriae, * nomenque cum primum sonat, * et caelites et inferi * tremente curvantur genu.
5.Te deprecamur, ultimae * magnum diei Iudicem, * armis supernae gratiae * defende nos ab hostibus.
6.Virtus, honor, laus, gloria * Deo Patri cum Filio, * Sancto simul Paraclito, * in saeculorum saecula. * Amen.

Ecce Dominus veniet, * et omnes sancti eius cum eo: * et erit in die illa * lux magna, alleluia.

Refren: Rorate caeli desuper et nubes pluant iustum.
1. Ne irascaris, Domine, * ne ultra memineris iniquitatis, * ecce civitas Sancti facta est deserta, * Sion deserta facta est, * Ierusalem desolata est, * domus sanctificationis tuae et gloriae tuae, * ubi laudaverunt te patres nostri. Ref.
2. Peccavimus, et facti sumus tamquam immundus nos * et cecidimus * quasi folium universi, * et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos * abscondisti faciem tuam a nobis, * et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. Ref.
3. Vide Domine afflictionem populi tui * et mitte quem missurus es, * emitte Agnum dominatorem terrae * de Petra deserti ad montem filiae Sion, * ut auferat ipse iugum captivitatis nostrae. Ref.
4. Consolamini, consolamini, popule meus: * cito veniet salus tua, * quare maerore consumeris, * quia innovavit te dolor? * Salvabo te, noli timere, * ego enim sum Dominus Deus tuus, * Sanctus Israel, Redemptor tuus. Ref.

1. Veni, veni Emmanuel, * captivum solve Israel, * qui gemit in exsilio, * privatus Dei Filio.
Refren: Gaude, gaude, Emmanuel * nascetur pro te, Israel.
2. Veni, veni, Rex Gentium, * veni, Redemptor omnium, * ut salvas tuos famulos * peccati sibi conscios. Ref.
3. Veni, veni o Oriens, * solare nos adveniens, * noctis depelle nebulas, * dirasque mortis tenebras. Ref.
4. Veni, Clavis Davidica, * regna reclude caelica, * fac iter tutum superum, * et claude vias inferum. Ref.
5. Veni, o Iesse Virgula, * ex hostis tuos ungula, * de specu tuos tartari * educ et antro barathri. Ref.
6. Veni, veni, Adonai, * qui populo in Sinai * legem dedisti vertice * in maiestate gloriae. Ref.
7. Veni, o Sapientia, * quae hic disponis omnia, * veni, viam prudentiae * ut doceas et gloriae. Ref.

W okresie Narodzenia Pańskiego

1. Adeste, fideles, laeti triumphantes, * venite, venite in Bethlehem. * Natum videte Regem Angelorum.
Refren: Venite, adoremus; * venite, adoremus; * venite, adoremus Dominum.
2. En grege relicto, humiles ad cunas * vocati pastores approperant. * Et nos ovanti gradu festinemus. Ref.
3. Aeterni Parentis splendorem aeternum * velatum sub carne videbimus. * Deum infantem pannis involutum. Ref.
4. Pro nobis egenum, et foeno cubantem * piis foveamus amplexibus. * Sic nos amantem quis non redamaret? Ref.
5. Qui foeno iacebat panis speciebus, * pro nobis effectus Emmanuel. * Sic nos amantem, quis non redamaret? Ref.

1. Puer natus in Bethlehem, alleluia. * Unde gaudet Ierusalem, * alleluia, alleluia.
Refren: In cordis jubilo, * Christum natum adoremus * cum novo cantico.
2. Assumpsit carnem Filius, alleluia. * Dei Patris altissimus, * alleluia, alleluia. Ref.
3. Per Gabrielem nuntium, alleluia. * Virgo concepit Filium, * alleluia, alleluia. Ref.
4. Tamquam sponsus de thalamo, alleluia. * Processit Matris utero, * alleluia, alleluia. Ref.
5. Hic iacet in praesepio, alleluia. * Qui regnat sine termino, * alleluia, alleluia. Ref.
6. Et Angelus pastoribus, alleluia. * Revelat quod sit Dominus, * alleluia, alleluia. Ref.
7. Reges de Saba veniunt, alleluia. * Aurum, thus, myrrham offerunt, * alleluia, alleluia. Ref.
8. Intrantes domum invicem, alleluia. * Novum salutant Principem, * alleluia, alleluia. Ref.
9. De Matre natus Virgine, alleluia. * Sine virili semine, * alleluia, alleluia. Ref.
10. Sine serpentis vulnere, alleluia. * De nostro venit sanguine, * alleluia, alleluia. Ref.
11. In carne nobis similis, alleluia. * Peccato sed dissimilis, * alleluia, alleluia. Ref.
12. Ut redderet nos homines, alleluia. Deo et sibi similes, * alleluia, alleluia. Ref.
13. In hoc natali gaudio, alleluia. * Benedicamus Domino, * alleluia, alleluia. Ref.
14. Laudetur sancta Trinitas, alleluia. * Deo dicamus gratias, * alleluia alleluia. Ref.

1. Resonet in laudibus, * cum iucundis plausibus, * Sion cum fidelibus:
Refren: Apparuit quem genuit Maria. * Gaudete, gaudete, Christus natus hodie! * Gaudete, gaudete, ex Maria Virgine.
2. Sion lauda Dominum, * Salvatorem omnium, * Virgo parit Filium. Ref.
3. Pueri concurrite, * nato Regi psallite, * voce pia dicite. Ref.
4. Natus est Emmanuel, * quem praedixit Gabriel * testis est Ezechiel. Ref.
5. Iuda cum cantoribus, * gradere de foribus * et dic cum pastoribus. Ref.
6. Qui regnat in aethere, * venit ovem quaerere, * nolens eam perdere. Ref.
7. Sancta tibi Trinitas, * os omnium gratias * resonet altissimas. Ref.

Ku czci Najświętszego Imienia Jezusa – 3 stycznia

1. Iesu, dulcis memoria, * dans vera cordis gaudia, * sed super mel et omnia * eius dulcis praesentia.
2. Nil canitur suavius, * nil auditur iucundius, * nil cogitatur dulcius, * quam Iesus Dei Filius.
3. Iesu, spes paenitentibus, * quam pius es petentibus! * Quam bonus te quaerentibus! * Sed quid invenientibus?
4. Nec lingua valet dicere, * nec littera exprimere, * expertus potest credere, * quid sit Iesum diligere.
5. Sis, Iesu, nostrum gaudium, * qui es futurus praemium, * sit nostra in te gloria, * per cuncta semper saecula. * Amen.

W okresie Wielkiego Postu

Refren: Attende Domine, * et miserere, * quia peccavimus tibi.
1. Ad te Rex summe, omnium Redemptor, * oculos nostros sublevamus flentes: * exaudi, Christe, supplicantum preces. Ref.
2. Dextera Patris, lapis angularis, * via salutis, ianua caelestis, * ablue nostri maculas delicti. Ref.
3. Rogamus, Deus, tuam maiestatem: * auribus sacris gemitus exaudi: * crimina nostra placidus indulge. Ref.
4. Tibi fatemur crimina admissa: * contrito corde pandimus occulta: * tua, Redemptor, pietas ignoscat. Ref.
5. Innocens captus, nec repugnans ductus, * testibus falsis pro impiis damnatus: * quos redemisti, tu conserva, Christe. Ref.

Antyfona: Miserere mei, Deus, * miserere mei.
1. Miserere mei, Deus, * secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, * dele iniquitatem meam. Ant.
2. Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper. Ant.
3. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut iustificeris in sermonibus tuis, * et vincas cum iudicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea. Ant.

Refren: Parce, Domine, * parce populo tuo: * ne in aeternum irascaris nobis.
1. Flectamus iram vindicem, * ploremus ante Iudicem; * clamemus ore supplici, * dicamus omnes cernui: Ref.
2. Nostris malis offendimus * tuam Deus clementiam * effunde nobis desuper * remissor indulgentiam. Ref.
3. Dans tempus acceptabile, * da lacrimarum rivulis * lavare cordis victimam, * quam laeta adurat caritas. Ref.
4. Audi, benigne Conditor, * nostras preces cum fletibus * in hoc sacro ieiunio * fusas quadragenario. Ref.
5. Scrutator alme cordium, * infirma tu scis virium; * ad te reversis exhibe * remissionis gratiam. Ref.

1. Stabat Mater dolorosa * iuxta crucem lacrimosa, * dum pendebat Filius.
2. Cuius animam gementem, * contristatam et dolentem * pertransivit gladius.
3. O quam tristis et afflicta * fuit illa benedicta, * Mater Unigeniti!
4. Quae moerebat et dolebat, * pia Mater, dum videbat * nati poenas inclyti.
5. Quis est homo qui non fleret, * Matrem Christi si videret * in tanto supplicio?
6. Quis non posset contristari * Christi Matrem contemplari * dolentem cum Filio?
7. Pro peccatis suae gentis * vidit Iesum in tormentis, * et flagellis subditum.
8. Vidit suum dulcem Natum * moriendo desolatum, * dum emisit spiritum.
9. Eia, Mater, fons amoris * me sentire vim doloris * fac, ut tecum lugeam.
10. Fac, ut ardeat cor meum * in amando Christum Deum * ut sibi complaceam.
11. Sancta Mater, istud agas, * crucifixi fige plagas * cordi meo valide.
12. Tui Nati vulnerati, * tam dignati pro me pati, * poenas mecum divide.
13. Fac me tecum pie flere, * crucifixo condolere, * donec ego vixero.
14. Iuxta Crucem tecum stare, * et me tibi sociare * in planctu desidero.
15. Virgo virginum praeclara, * mihi iam non sis amara, * fac me tecum plangere.
16. Fac, ut portem Christi mortem, * passionis fac consortem, * et plagas recolere.
17. Fac me plagis vulnerari, * fac me Cruce inebriari, * et cruore Filii.
18. Flammis ne urar succensus, * per te, Virgo, sim defensus * in die iudicii.
19. Christe, cum sit hinc exire, * da per Matrem me venire * ad palmam victoriae.
20. Quando corpus morietur, * fac, ut animae donetur * paradisi gloria. * Amen.

Antyfona: Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
1. Congregavit nos in unum Christi amor. * Exsultemus, et in ipso iucundemur. * Timeamus, et amemus Deum vivum. * Et ex corde diligamus nos sincero. Ant.
2. Simul ergo cum in unum congregamur. * Ne nos mente dividamur, caveamus. * Cessent iurgia maligna, cessent lites. * Et in medio nostri sit Christus Deus. Ant.
3. Simul quoque cum beatis videamus. * Glorianter vultum tuum, Christe Deus. * Gaudium quod est immensum, atque probum. * Saecula per infinita saeculorum. * Amen.

W okresie wielkanocnym

Refren: Alleluia, alleluia, alleluia!
1. O filii et filiae, * Rex caelestis, Rex gloriae * morte surrexit hodie, * alleluia. Ref.
2. Et mane prima Sabbati, * ad ostium monumenti * accesserunt discipuli, * alleluia. Ref.
3. Et Maria Magdalena, * et Iacobi, et Salome * venerunt corpus ungere, * alleluia. Ref.
4. In albis sedens Angelus * praedixit mulieribus: * in Galilaea est Dominus, * alleluia. Ref.
5. Et Ioannes apostolus * cucurrit Petro citius, * monumento venit prius, * alleluia. Ref.
6. Discipulis adstantibus, * in medio stetit Christus, * dicens: Pax vobis omnibus, * alleluia. Ref.
7. Ut intellexit Didymus * quia surrexerat Iesus, * remansit fere dubius, alleluia. Ref.
8. Vide Thoma, vide latus, * vide pedes, vide manus, * noli esse incredulus, * alleluia. Ref.
9. Quando Thomas Christi latus, * pedes vidit atque manus, * dixit: Tu es Deus meus, * alleluia. Ref.
10. Beati qui non viderunt * et firmiter crediderunt, * vitam aeternam habebunt, * alleluia. Ref.
11. In hoc festo sanctissimo * sit laus et iubilatio, * benedicamus Domino, * alleluia. Ref.
12. De quibus nos humillimas * devotas atque debitas * Deo dicamus gratias, * alleluia. Ref.

Regina Caeli, laetare, alleluia, * quia quem meruisti portare, alleluia, * resurrexit, sicut dixit, alleluia, * ora pro nobis Deum, alleluia.
K.: Gaude et laetare Virgo Maria, alleluia,
W.: Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
K.: Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es, † praesta, quaesumus, ut, per eius Genetricem Virginem Mariam, * perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum.
W.: Amen.

K.: Surrexit Dominus vere, * alleluia, alleluia.
W.: Surrexit Dominus vere, * alleluia, alleluia.
K.: Et apparuit Simoni,
W.: Alleluia, alleluia.
K.: Gloria Patri * et Filio, * et Spiritui Sancto.
W.: Surrexit Dominus vere, * alleluia, alleluia.

Victimae paschali laudes * immolent Christiani.
Agnus redemit oves * Christus innocens Patri * reconciliavit peccatores.
Mors et Vita duello * conflixere mirando, * Dux vitae mortuus, regnat vivus.
Dic nobis, Maria, * quid vidisti in via? * Sepulchrum Christi viventis * et gloriam vidi resurgentis.
Angelicos testes, * sudarium et vestes. * Surrexit Christus spes mea, * praecedet suos in Galilaeam.
Scimus Christum surrexisse * a mortuis vere, * Tu nobis, victor Rex, miserere. * Amen. Alleluia.

Do Ducha Świętego

1. Veni Creator Spiritus, * mentes tuorum visita, * imple superna gratia, * quae tu creasti pectora.
2. Qui diceris Paraclitus, * altissimi donum Dei, * fons vivus, ignis, caritas * et spiritalis unctio.
3. Tu septiformis munere, * dignus paternae dexterae, * Tu rite promissum Patris, * sermone ditans guttura.
4. Accende lumen sensibus, * infunde amorem cordibus, * infirma nostri corporis * virtute firmans perpeti.
5. Hostem repellas longinus, * pacemque dones protinus, * ductore sic te previo, * vitemus omne noxium.
6. Per te sciamus da Patrem, * noscamus atque Filium, * teque utriusque Spiritum * credamus omni tempore.
7. Deo Patri sit gloria * et Filio, qui a mortuis * surrexit, ac Paraclito, * in saeculorum saecula. * Amen.

1. Veni, Sancte Spiritus * et emitte caelitus * Lucis tuae radium.
2. Veni, pater pauperum, * veni, dator munerum, * veni, lumen cordium.
3. Consolator optime, * dulcis hospes animae, * dulce refrigerium.
4. In labore requies, * in aestu temperies, * in fletu solatium.
5. O lux beatissima, * reple cordis intima * tuorum fidelium.
6. Sine tuo numine, * nihil est in homine, * nihil est innoxium.
7. Lava quod est sordidum, * riga quod est aridum, * sana quod est saucium.
8. Flecte quod est rigidum, * fove quod est frigidum, * rege quod est devium.
9. Da tuis fidelibus, * in te confidentibus, * sacrum septenarium.
10. Da virtutis meritum, * da salutis exitum, * da perenne gaudium. * Amen. Alleluia.

Ku czci Najświętszego Sakramentu

Refren: Adoremus in aeternum * Sanctissimum Sacramentum!
1. Laudate Dominum omnes gentes, * laudate eum omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius * et veritas Domini manet in aeternum. Ref.
2. Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Ref.

1. Adoro te devote, latens Deitas, * quae sub his figuris vere latitas, * Tibi se cor meum totum subiicit, * quia te contemplans totum deficit.
2. Visus, tactus, gustus in te fallitur, * sed auditu solo tuto creditur; * credo quidquid dixit Dei Filius, * nil hoc verbo veritatis verius.
3. In cruce latebat sola Deitas, * at hic latet simul et humanitas; * ambo tamen credens atque confitens, * peto quod petivit latro paenitens.
4. Plagas, sicut Thomas, non intueor; * Deum tamen meum te confiteor; * fac me tibi semper magis credere, * in te spem habere, te diligere.
5. O memoriale mortis Domini, * Panis vivus, vitam praestans homini, * praesta meae menti de te vivere * et te illi semper dulce sapere.
6. Pie pellicane, Iesu Domine, * me immundum munda tuo sanguine, * cuius una stilla salvum facere, * totum mundum quit ab omni scelere.
7. Iesu, quem velatum nunc aspicio, * oro fiat illud quod tam sitio, * ut te revelata cernens facie, * visu sim beatus tuae gloriae. * Amen.

Anima Christi, sanctifica me. * Corpus Christi, salva me. * Sanguis Christi, inebria me. * Aqua lateris Christi, lava me. * Passio Christi, conforta me. * O bone Iesu, exaudi me. * Intra tua vulnera absconde me. * Ne permittas me separari a te. * Ab hoste maligno defende me. * In hora mortis meae voca me. * Et iube me venire ad te, * ut cum Sanctis tuis laudem te. * In saecula saeculorum. * Amen.

Ave verum Corpus natum * de Maria Virgine; * vere passum, immolatum * in cruce pro homine. * Cuius latus perforatum * fluxit aqua et sanguine. * Esto nobis praegustatum * mortis in examine. * O Iesu dulcis! * O Iesu pie! * O Iesu fili Mariae.

1. Lauda, Sion, Salvatorem, * lauda ducem et pastorem * in hymnis et canticis. Quantum potes, tantum aude: * quia maior omni laude * nec laudare sufficis.
2. Laudis thema specialis, * Panis vivus et vitalis * hodie proponitur; Quem in sacrae mensa coenae * turbae fratrum duodenae * datum non ambigitur.
3. Sit laus plena, sit sonora, * sit iucunda, sit decora * mentis iubilatio.Dies enim solemnis agitur, * in qua mensae prima recolitur * huius institutio.
4. In hac mensa novi Regis * novum Pascha novae legis * phase vetus terminat. Vetustatem novitas, * umbram fugat veritas, * noctem lux eliminat.
5. Quod in coena Christus gessit, * faciendum hoc expressit * in sui memoriam. Docti sacris institutis, * panem, vinum in salutis * consecramus hostiam.
6. Dogma datur christianis, * quod in carnem transit panis * et vinum in sanguinem. Quod non capis, quod non vides, * animosa firmat fides * praeter rerum ordinem. (…)

1. O salutaris Hostia, * quae caeli pandis ostium, * bella premunt hostilia, * da robur, fer auxilium.
2. Uni trinoque Domino * sit sempiterna gloria, * qui vitam sine termino * nobis donet in patria. * Amen.

1. Tantum ergo Sacramentum * veneremur cernui: * et antiquum documentum * novo cedat ritui: * praestet fides supplementum * sensuum defectui.
2. Genitori, Genitoque * laus et iubilatio, * salus, honor, virtus quoque * sit et benedictio: * procedenti ab utroque * compar sit laudatio. * Amen.

Ku czci Najświętszej Maryi Panny

Alma Redemptoris Mater, * quae pervia caeli porta manes, * et stella maris, * succurre cadenti, * surgere qui curat, populo: * tu quae genuisti, * natura mirante, * tuum sanctum Genitorem, * Virgo prius ac posterius, * Gabrielis ab ore, * sumens illud Ave, * peccatorum miserere.

Ave Maria, * gratia plena, * Dominus tecum; * benedicta tu in mulieribus, * et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, * Mater Dei, * ora pro nobis peccatoribus, * nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

1. Ave, maris stella, * Dei Mater alma, * atque semper Virgo, * felix caeli porta.
2. Sumens illud Ave * Gabrielis ore, * funda nos in pace, * mutans Hevae nomen.
3. Solve vincla reis, * profer lumen caecis, * mala nostra pelle, * bona cuncta posce.
4. Monstra te esse Matrem, * sumat per te preces, * qui pro nobis natus, * tulit esse tuus.
5. Virgo singularis, * inter omnes mitis, * nos culpis solutos, * mites fac et castos.
6. Vitam praesta puram, * iter para tutum, * ut videntes Iesum, * semper collaetemur.
7. Sit laus Deo Patri, * summo Christo decus, * Spiritui Sancto, * Tribus honor unus. * Amen

Ave, Regina caelorum, * ave, Domina Angelorum, * salve, radix, salve, porta, * ex qua mundo lux est orta. * Gaude Virgo gloriosa, * super omnes speciosa, * vale, o valde decora * et pro nobis Christum exora.

Maria Regina mundi, * Maria Mater Ecclesiae, * Tibi assumus, * Tui memores. * Vigilamus! * Vigilamus!

Refren: Salve, Mater misericordiae, * Mater Dei et Mater veniae, * Mater spei et Mater gratiae, * Mater plena sanctae laetitiae, * o Maria!
1. Salve, decus humani generis, * salve, Virgo dignior ceteris, * quae virgines omnes transgrederis, * et altius sedes in superis, * o Maria! Ref.
2. Salve, felix Virgo puerpera, * nam qui sedet in Patris dextera, * caelum regens, terram et aethera, intra tua se clausit viscera, o Maria! Ref.
3. Te creavit Pater ingenitus, * obumbravit te Unigenitus, * fecundavit te Sanctus Spiritus, * Tu es facta tota divinitus, * o Maria! Ref.
4. Te creavit Deus mirabilem, * Te respexit ancillam humilem, * Te quaesivit sponsam amabilem, * Tibi numquam fecit consimilem, * o Maria! Ref.
5. Te beatam laudare cupiunt * omnes iusti, sed non sufficiunt; * multas laudes de Te concipiunt, * sed in illis prorsus deficiunt, * o Maria! Ref.
6. Esto, Mater, nostrum solatium, * nostrum esto, Tu Virgo gaudium; * et nos tandem, post hoc exsilium, * laetos iunge choris caelestium, * o Maria! Ref.

Salve, Regina, Mater misericordiae, * vita, dulcedo, et spes nostra, salve. * Ad te clamamus * exsules filii Hevae. * Ad te suspiramus, gementes et flentes * in hac lacrimarum valle. * Eia, ergo, Advocata nostra, * illos tuos misericordes oculos ad nos converte. * Et Iesum, * benedictum fructum ventris tui, * nobis post hoc exsilium ostende. * O clemens, * o pia, * o dulcis * Virgo Maria.

Śpiewy za zmarłych

Dies irae, dies illa, * solvet saeclum in favilla, * teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus, * quando iudex est venturus * cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum * per sepulcra regionum, * coget omnes ante thronum.
Mors stupebit, et natura * cum resurget creatura, * iudicanti responsura.
Liber scriptus proferetur, * in quo totum continetur * unde mundus iudicetur.
Iudex ergo cum sedebit, * quidquid latet, apparebit; * nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus, * quem patronum rogaturus, * cum vix iustus sit securus?
Rex tremendae maiestatis, * qui salvandos salvas gratis, * salva me, fons pietatis.
Recordare, Iesu pie, * quod sum causa tuae viae, * ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus, * redemisti crucem passus; * tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultionis, * donum fac remissionis * ante diem rationis.
Ingemisco tamquam reus, * culpa rubet vultus meus; * supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti * et latronem exaudisti, * mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae, * sed tu, bonus, fac benigne * ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta * et ab haedis me sequestra, * statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis, * flammis acribus addictis: * voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis, * cor contritum quasi cinis, * gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa, * qua resurget ex favilla * iudicandus homo reus:
huic ergo parce, Deus. * Pie Iesu Domine, * dona eis requiem. Amen.

In paradisum deducant te angeli * in tuo adventu suscipiant te martyres * et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem.
Chorus angelorum te suscipiat * et cum Lazaro, quondam paupere, * aeternam habeas requiem.

Lux aeterna * luceat eis, Domine, * cum sanctis tuis in aeternum: * quia pius es. * Requiem aeternam dona eis, Domine, * et lux perpetua luceat eis. * Cum sanctis tuis in aeternum, * quia pius est.

Antyfona: Requiem * aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion * et tibi reddetur votum in Ierusalem: * exaudi orationem meam, * ad te omnis caro veniet. Ant.

Przewiń do góry

Korzystając z tej witryny, zgadzasz się zaakceptować naszą Politykę Prywatności i Politykę Cookis

Don\'t copy text!